Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Militare non est peccatum.

Item eiusdem in libro de uerbis Domini, tractatu
[siue sermone] XIX.
Militare non est delictum, sed propter predam militare
peccatum est; nec rempublicam gerere criminosum est,
sed ideo agere rempublicam, ut diuitias augeas, uidetur
esse dampnabile. Propterea enim quadam prouidentia
militantibus sunt stipendia constituta, ne, dum sumptus queritur,
predo crassetur. Item: §. 1. Dominus ipse
dixit: "Reddite que Dei sunt Deo, et que sunt cesaris
cesari." Igitur quod cesar precipit ferendum est, quod inperat
tollerandum est; sed fit intollerabile, dum
predam exactores accumulant. Item: §. 2. "Interrogauerunt
Iohannem milites, dicentes: Quid faciemus et
nos? Ait illis, neminem concutiatis, neque calumpniam
faciatis, sed estote contenti stipendiis uestris." Sic autem
se cognoscere debet omnis homo, qui militat. Non enim de
his tantum militantibus scriptura loquitur, qui armata milicia
detinentur, sed quisquis miliciae suae cingulo utitur,
dignitatis suae miles asscribitur, atque ideo hec sentencia
potest dici (uerbi gratia) militibus, protectoribus, cunctisque
rectoribus. Quicumque sibi stipendia publice decreta consequitur,
si amplius querit, tamquam calumpniator et concussor
Iohannis sententia condempnatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

893/894
Gehe zu Spalte: