Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Que sint in bello iure reprehendenda.

Quid culpatur in bello? An quia morituri quandoque
moriuntur, ut domentur in pace uicturi? Hoc reprehendisse
timidorum est, non religiosorum. Nocendi
cupiditas, ulciscendi crudelitas, inplacatus atque inplacabilis
animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si
qua similia, hec sunt, que in bellis iure culpantur. Que
plerumque ut etiam iure puniantur, aduersus uiolentias
resistentium (siue Deo, siue aliquo legitimo inperio iubente)
gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, cum in
eo rerum humanarum ordine inueniuntur, ubi eos uel
iubere aliquid tale, uel in talibus obedire iuste ipse constringit.


Unde neque Iohannes ab armis iubet discedere
milites, et tributa Christus Cesari monet reddi, quia
propter bella necessario militi stipendium prebeatur.
Ordo autem ille naturalis mortalium paci accommodatus
hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium
penes principes sit. §. 1. Sed si humana cupiditate
bellum geritur, non nocet sanctis, in quos non habet quisquam
potestatem, nisi desuper datam. Non enim est
potestas, nisi a Deo, siue iubente siue sinente. Ergo uir
iustus, si forte etiam sub rege, homine sacrilego, militet,
recte potest illo iubente bellare, si, uice pacis ordinem
seruans, quod sibi iubetur uel non esse contra Dei preceptum,
certum est, uel utrum sit, certum non est, ita, ut fortasse
reum faciat regem iniquitas inperandi, innocentem
autem militem ostendat ordo seruiendi.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

891/892
Gehe zu Spalte: