Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. In bellicis armis multi Deo placere possunt.

Item eiusdem ad Bonifatium. [epist. CCVII.]
Noli existimare, neminem Deo placere posse, qui
armis bellicis ministrat. In his erat sanctus Dauid, cui
Dominus tam magnum perhibuit testimonium. In his etiam
plurimi illius temporis iusti. In his erat ille centurio,
qui Domino dixit: "Non sum dignus, ut intres sub tectum
meum." §. 1. Hoc ergo primum cogita, quando armaris
ad pugnam, quia uirtus tua etiam ipsa corporalis
donum Dei est. Sic enim cogitabis de dono Dei non
facere contra Dominum. Fides enim, quando promittitur,
etiam hosti seruanda est, contra quem bellum
geritur; quanto magis amico, pro quo pugnatur? Pacem
habere uoluntatis, bellum autem debet esse necessitatis,
ut liberet Deus a necessitate, et conseruet in pace. Non
enim pax queritur, ut bellum exerceatur, sed bellum
geritur, ut pax acquiratur. Esto ergo bellando pacificus,
ut eos, quos expugnas, ad pacis utilitatem uincendo perducas.
"Beati enim pacifici" (ait Dominus) "quoniam
filii Dei uocabuntur." Si autem pax humana tam dulcis
est pro temporali salute mortalium, quanto dulcior est pax
diuina pro eterna salute angelorum? Itaque hostem pugnantem
necessitas deprimat, non uoluntas. Sicut bellanti
et resistenti uiolentia redditur, ita uictoriis
capto misericordia iam debetur, maxime in quo pacis perturbatio
non timetur.
Item eiusdem contra Manicheos: [id est, libro XXII. contra
Faustum, c. 74. et 75.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

891/892
Gehe zu Spalte: