C. II. Precepta patienciae uirtute animi, non ostentatione corporis seruanda sunt.
Paratus debet esse homo iustus et pius patienter maliciameorum sustinere, quos fieri bonos querit, ut numerus
pocius crescat bonorum, non ut pari malicia se quis
numero addat malorum. Denique ista precepta magis
sunt ad preparationem cordis, quam ad opus, quod in
aperto fit, ut teneatur in secreto animi patiencia cum beniuolentia,
in manifesto autem id fiat, quod eis uidetur prodesse,
quibus bene uelle debemus. §. 1. Hinc liquido
ostenditur, quod ipse Dominus Iesus, exemplum singulare
patienciae, cum percuteretur in facie, respondit: "Si
male locutus sum, exprobra de malo; si autem bene, quid
me cedis?" Nequaquam igitur preceptum suum, si uerba
intueamur, inpleuit. Neque enim prebuit percutienti alteram
partem, sed pocius prohibuit, ne faceret et iniuriam
augeret. Et tamen paratus aduenerat non solum in
faciem percuti, uerum etiam pro his quoque, a quibus
hec paciebatur, crucifixus occidi, pro quibus ait in cruce
pendens: "Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt."
§. 2. Neque Paulus apostolus preceptum Domini et magistri
sui uidetur inplesse, ubi etiam percussus in faciem dixit
principi sacerdotum: "Percutiet te Deus, paries dealbate;
sedes me iudicare secundum legem, et contra legem iubes
me percuti?" Et cum a circumstantibus diceretur: "Iniuriam
facis principi sacerdotum?" irridens eos ammonere uoluit
quid dixerit, ut qui saperent intelligerent iam destruendum
esse in aduentu Christi parietem dealbatum, hoc est
ypocrisin sacerdotii Iudeorum. Ait quippe: "Nesciui fratres,
quia princeps est. Scriptum est enim: Principi populi tui
non maledices," cum proculdubio qui in eodem populo creuerat,
atque in lege fuerat eruditus, illum principem
sacerdotum nescire non posset, nec eos, quibus ita notus
fuerat, ullo modo falleret, quod nesciret. Sunt ergo
ista precepta patienciae semper in cordis preparatione retinenda,
ipsa quoque beniuolentia, ne reddatur malum
pro malo, semper in uoluntate conplenda. §. 3. Agenda
sunt autem multa etiam cum inuitis quadam benigna asperitate
plectendis, quorum pocius utilitati consulendum est
quam uoluntati. Nam in corripiendo filium quamlibet
aspere numquam profecto paternus amor amittitur.
Fiat tamen quod nolit, et doleat qui etiam inuitus dolore
uidetur sanandus. §. 4. Ac per hoc, si terrena ista
respublica Christiana precepta custodiat, etiam ipsa bella
sine beniuolentia non gerentur, sed ut ad pietatis iusticiaeque
societatem uictis facilius consulatur. Nam cui
licentia iniquitatis eripitur utilius uincitur, quoniam
nichil est infelicius felicitate peccantium, qua penalis nutritur
inpunitas, et mala uoluntas, uelut interior hostis, roboratur.
Et paulo post: §. 5. Nam si Christiana disciplina omnia
bella culparet, hoc pocius, consilium salutis petentibus,
in euangelio diceretur, ut abicerent arma, seque miliciae
omnino subtraherent. Dictum est autem eis: "Neminem
concusseritis; estote contenti stipendiis uestris." Quibus
proprium stipendium sufficere debere precepit, militare
utique non prohibuit.