Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Bella carnalia bellorum spiritualium figuram gerunt.

Nisi bella ista carnalia figuram bellorum spiritualium
gererent, numquam, opinor, Iudaicarum historiarum libri
discipulis Christi, qui uenit pacem docere, legendi in ecclesiis
fuissent ab Apostolis traditi. Quomodo enim eis
bellorum proficeret ista descriptio, quibus dicitur ab Iesu:
"Pacem meam do uobis, pacem relinquo uobis?" et quibus
per Apostolum iubetur et dicitur: "Non uosmetipsos
uindicantes, sed magis iniuriam percipite, et magis
fraudem patimini?" Unde denique sciens Apostolus, iam
nobis ultra bella non esse carnaliter peragenda, sed animae
certamina contra spiritales aduersarios desudanda, uelut
magister miliciae preceptum dat militibus Christi, dicens:
"Induite uos armatura Dei, ut possitis stare aduersus
insidias diaboli?"
Gratian. His ita respondetur: precepta patienciae non
tam ostentatione corporis quam preparatione cordis sunt retinenda.
Unde Augustinus ait in sermone de puero centurionis:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

889/890
Gehe zu Spalte: