Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

QUESTIO I.

GRATIANUS.
Quod militare alienum uideatur ab euangelica disciplina, hinc
uidetur posse probari, quia omnis milicia uel ob iniuriam propulsandam,
uel propter uindictam inferendam est instituta, iniuria
autem uel a propria persona, uel a socio repellitur, quod utrumque


euangelica lege prohibetur. Cum enim dicitur: "Si quis te
percusserit in unam maxillam, prebe ei et alteram," et iterum:
"Qui angariauerit te mille passus, uade cum eo duo milia;"
item cum Apostolus dicat ad Romanos: "Non uos defendentes,
karissimi, sed date locum irae:" quid aliud prohibemur, quam
propriae personae iniuriam repellere? §. 1. Item, cum Petro
gladio defendenti magistrum, Christus dixerit: "Conuerte
gladium tuum in uaginam; an putas, quia non possum rogare
patrem meum, et exhibebit michi plus quam duodecim milia
legiones angelorum?" denique, sicut de B. Andrea legitur, cum
fieret concursus populorum, ut de manibus iniqui iudicis eum
eriperent, et ab iniuria mortis illum defenderent, ipse econtra
et exemplo et uerbo patienciam docens, rogabat eos, ne suum
martirium inpedirent, quid aliud monemur, quam sicut proprias,
ita et sociorum iniurias patienter tollerare, nec ad arma concurrere,
sed eorum exemplo ad similia ferenda animum preparare?
§. 2. Item cum in Prouerbiis dicatur: "Michi uindictam, et
ego retribuam, dicit Dominus;" item, cum in euangelio dicatur:
"Nolite iudicare, et non iudicabimini;" item, cum pater familias
dicat seruis uolentibus colligere zizania: "Sinite utraque crescere
usque ad messem, et tunc dicam messoribus, colligite zizania,
et alligate fasciculos ad comburendum;" §. 3. item, cum rex
ille, qui nuptias fecerat filio suo, missis exercitibus suis, angelorum
uidelicet, dicatur perditurus homicidas prophetarum et apostolorum,
qui uocati ad nuptias uenire contempserunt credendo;
item, cum Paulus apostolus dicat in epistola ad Romanos:
"Nolite iudicare inuicem;" item: "Tu quis es, qui iudicas seruum
alienum? Suo domino stat, aut cadit. Siue ergo uiuimus
siue morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus mortuus
est, et resurrexit, ut et uiuorum, et mortuorum dominetur:" in
his omnibus quid aliud precipitur, quam ut uindicta delinquentium
diuino reseruetur examini? Cum ergo, ut supra dictum est,
milicia uideatur instituta uel ob iniuriam propulsandam, uel ad
uindictam inferendam, utrumque autem lege euangelica prohibeatur,
apparet, quod militare peccatum est.
Hinc etiam Gregorius:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >