Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIX. De eodem.

Augustinus.
Si quis laicus iuramentum uiolando profanat, quod regi
et domino suo iurat, et postea peruerse et dolose eius
regnum tractauerit, et in mortem ipsius aliquo machinamento
insidiatur, quia sacrilegium peragit, in Christum Domini
manum mittens, anathema sit, nisi per dignam penitenciae
satisfactionem emendauerit, sicut constitutum a sancta
sinodo est, id est seculum relinquat, arma deponat, in monasterium
eat, et peniteat omnibus diebus uitae suae. Verumtamen
conmunionem in exitu uitae suae cum eucharistia
percipiat. §. 1. Episcopus uero, presbiter, diaconus,
si hoc crimen conmiserit, degradetur. ]
VI. Pars. Gratian. Ut itaque ex premissis apparet, mendacium
nec simplici sermone debet proferri, nec iuramento firmari.
Mendacium autem non solum in uerbis, sed etiam in simulatis
operibus esse probatur.
Unde Ambrosius ait in sermone habito in dominica
de Abraham:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

887/888
Gehe zu Spalte: