Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVIII. Que in fidelitate sunt obseruanda.

De forma fidelitatis aliquid scribere monitus, hec uobis,
que secuntur, breuiter ex librorum auctoritate notaui.
Qui domino suo fidelitatem iurat, ista sex in memoria semper
habere debet: incolume, tutum, honestum, utile,
facile, possible. Incolume uidelicet, ne sit in dampnum
domino suo de corpore suo. Tutum, ne sit ei in dampnum
de secreto suo, uel de munitionibus, per quas tutus
esse potest. Honestum, ne sit ei in dampnum de sua iusticia,
uel de aliis causis, que ad honestatem eius pertinere
uidentur. Utile, ne sit ei in dampnum de suis possessionibus.
Facile uel possible, ne id bonum, quod dominus suus
facere leuiter poterat, faciat ei difficile, neue id, quod
possibile erat, reddat ei inpossibile. Ut fidelis hec documenta
caueat, iustum est. §. 1. Sed quia non sufficit


abstinere a malo, nisi fiat, quod bonum est, restat,
ut in eisdem sex supradictis consilium et auxilium
domino suo fideliter prestet, si beneficio dignus uideri
uult, et saluus esse de fidelitate, quam iurauit. §. 2. Dominus
quoque fideli suo in his omnibus uicem reddere debet.
Quod si non fecerit, merito censebitur malefidus, sicut
ille, si in eorum preuaricatione uel faciendo, uel consentiendo
deprehensus fuerit perfidus et periurus.


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

887/888
Gehe zu Spalte: