Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XIII. Ante, quam aliquis iuret, peierat, si contra conscientiam iurare parat.

Idem.
Qui periurare paratus est, ante, quam periuret,
iam periurus uidetur, quia Deus non ex operibus iudicat,
sed ex cogitationibus et ex corde.
Gratian. Ex his omnibus colligitur, quod iuramenta secundum
intentionem prestantis, non recipientis, a Deo iudicantur.
Quomodo ergo, secundum Ysidorum, quecumque arte uerborum
quis iuret, Deus sic accipit, sicut ille, cui iuratur, intelligit?
Sed sicut aliud est callida arte uerborum iurare, aliud simpliciter
intentionem suam iurando enunciare, sic aliud est simplici intentione
iuramentum factum recipere, et aliud in recipiendo
calliditate uti, quia, sicut quisquam apud Deum non ualet aliquem
ledere, sic nec preter eius intentionem ualet quis alicui subuenire.
Deus autem duplicitatis aspernator simplicem intentionem utriusque
considerat, et tam ex parte recipientis quam ex parte prestantis
uerborum artem aspernatur et odit.
VI. Pars. §. 1. De etate uero iurantium queritur, qua
etate quisque ad iurandum debeat cogi? De quo in primo libro
Capitularium [c. 63.] sic inuenitur diffinitum:

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

885/886