Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Inter iuramentum et locutionem fidelium nulla debet esse differentia.

Iuramenti huius causa est, quia omnis, qui iurat, ad
hoc iurat, ut quod uerum est loquatur. Et ideo Dominus
inter iuramentum et loquelam nostram nullam uult esse
distantiam, quia, sicut in iuramento nullam conuenit esse
perfidiam, ita quoque in uerbis nostris nullum debet esse
mendacium, quia utrumque, et periurium et mendacium,
diuini iudicii pena dampnatur, dicente scriptura: "Os,
quod mentitur, occidit animam." Quisquis ergo uerum
loquitur, iurat, quia scriptum est: "Testis fidelis non
mentietur."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

885/886
Gehe zu Spalte: