Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Apud Deum uerba nostra non ex ore, sed ex corde procedunt.

Humanae aures talia uerba nostra iudicant, qualia foris
sonant. Diuina uero iudicia talia foris audiunt, qualia
ex intimis proferuntur. §. 1. Certe nouerit ille, qui
intentionem et uoluntatem alterius uariis uerbis explicat,
quia non debet aliquis uerba considerare, sed uoluntatem
et intentionem, quia non debet intentio uerbis deseruire, sed
uerba intentioni.
Gratian. Si ergo diuina iudicia uerba nostra talia foris
audiunt, qualia ex intimis proferuntur, si intentio non debet deseruire
uerbis, sed uerba intentioni: patet, quod Deus non
sic accipit iuramentum, sicut ille, cui iuratur, sed pocius sicut qui
iurat intelligit, cum recipienti non ex intimis, sed ex his que proferuntur
foris, uerba nostra sonent. §. 1. Item obicitur, qui iurat
super lapidem, putans se iurare super sacrosanctum euangelium,
perinde tenetur, ac si super euangelium iurauerit, licet
ille, cui iurat, ideo super lapide illum iurare fecerit, ne, non
seruando quod promittit, reatu periurii teneatur. §. 2. Item
obicitur de ciuibus, qui credunt se iurare obedituros consulibus


suis in omnibus, que sibi inperata fuerint pro honore suae ciuitatis;
ne uero, obedientiam recusantes, reatu periurii illaqueentur,
supponitur breue iuraturis, in quo aliud continetur, quam se iuraturos
arbitrentur, uidelicet ne Padum in Nilum conuertant, uel
aliquid huiusmodi faciant. Si ergo contra hoc, quod se iurasse
crediderant, consulibus suis obedientiam denegarent, numquid
secundum intentionem recipientis, an non pocius secundum
intentionem iurantis Deus iuramentum illud acciperet? §. 3. Item,
si innocens de adulterio uel furto inpetitus innocentiam suam
uellet asserere, iuraret autem se ab obiectis sic esse inmunem,
sicut in breui illo continetur, quod manibus suis se scripsisse arbitretur,
contineatur autem in illo, hunc esse reum obiectorum,
numquid a Domino periurus reputabitur? aut numquid poterit
argui, se iurasse, adulterii aut furti reatum incurrisse? Non.
Hinc et Iohannes Crisostomus ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

885/886
Gehe zu Spalte: