Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. X. Periurus est qui super lapidem falsum iurat.

Item ex sermone S. Augustini: [XXX. de uerbis Apostoli]
Ecce, karitati uestrae dico, et qui per lapidem
iurat falsum periurus est. Unde hoc dico? quia multi et in
hoc falluntur, et putant, quia nichil est per quod iurant,
non se crimine teneri periurii. Prorsus periurus es, quia
per id, quod sanctum non putas, falsum iuras. Si tu illud
sanctum non putas, sanctum putat, cui iuras. Non
enim quando, iuras, tibi aut lapidi, sed proximo
iuras. Homini iuras ante lapidem, sed numquid non ante
Deum? Non te audit lapis loquentem, sed punit Deus te
fallentem.
Sed obicitur illud Gregorii in XXVI. libro Moralium:
[c. 7.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

885/886