Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Cui sit indicandum falsum, quod ab aliquoiuratur.

Hoc uidetur dicere, peccare hominem, quo audiente
iurat aliquis falsum, et scit, eum falsum iurare, et tacet.
Tunc autem scit, si eius rei, de qua iuratur, testis fuit,
aut uidens, aut conscius fuit, id est aliquo modo cognouit,
aut oculis suis conspexit, aut ille ipse, qui iurat, illi
indicauit. Ita enim potuit esse conscius. §. 1. Sed inter
timorem huius peccati, et timorem proditionis hominum
non parua existit plerumque temptatio. Possumus enim
paratum ad periurium admonendo uel prohibendo a tam
graui peccato reuocare; sed si non audierit, et coram nobis
de re, quam nouimus, falsum iurauerit, utrum prodendus sit,
ita ut proditus etiam periculum mortis incurrat, difficillima
questio est. Sed quia hic non expressit, cui hoc
indicandum sit, utrum illi, cui iuratur, an sacerdoti cuipiam,
qui non solum eum persequi non potest irrogando
supplicium, sed etiam orare pro illo potest: uidetur michi,


quod se soluat ab hoc peccati uinculo, si indicet
talibus, qui magis possunt prodesse quam obesse periuro,
siue eum corrigendo, siue Deum pro eo placando, si
et ipse confessionis sibi adhibeat medicinam.
Gratian. Si ergo iste, ut supra dictum est, qui audit falsum
iurare, et tacet, delinquit, multo magis ille reus est, qui ad
deierandum aliquem conpellit.
III. Pars. §. 1. Queritur de eo, qui uerborum calliditate
se circumuenire putat illum, cui iuramentum defert, an sit reus
periurii, nisi seruauerit quod iurasse creditur.
De hoc ita scribit Ysidorus Sentenciarum libro II.: [c. 31.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

883/884
Gehe zu Spalte: