Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Usque ad exitum uitae non conmunicet qui ad periuria alios trahit.

Item ex Concilio Maticensi. [I. c. 17.]
Si quis conuictus fuerit alios ad falsa testimonia uel
periuria adtraxisse, uel quacumque corruptione sollicitasse,
ipse quidem usque ad exitum uitae non conmunicet;
hii uero, qui ei in periurio consensisse probantur,
postea ab omni testimonio sunt remouendi, et secundum
legem infamia notabuntur.
II. Pars. Gratian. Item, qui audit aliquem falsum iurare,
et tacet, delinquit.
Unde Augustinus ait in questionibus Leuitici c. 1.: "Anima,
que audierit uocem iurantis falsum etc.":

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

883/884
Gehe zu Spalte: