Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Non peccat qui iuramentum exigit ab eo, quem nescit falsum iurare.

Idem in sermone de periuriis. [id est in sermone de uerbis
Apostoli, XXX. ad XXVIII.]
Qui exigit iurationem, multum interest, si nescit illum
iuraturum falsum, an scit. Si enim nescit, et ideo dicit:
Iura michi, ut fides ei sit, non est peccatum: tamen
humana temptatio est. Si autem scit, eum fecisse, et
cogit eum iurare, homicida est. Ille enim se suo periurio
interimit: sed iste manum interficientis et inpressit,
et pressit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

883/884
Gehe zu Spalte: