Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXII. De quodam Hubaldo, qui iurauit se non ministraturum necessaria matri et fratribus.

Inter cetera, ut rogaueras, a patre nostro Ambrosio quesiui,
quid tibi, karissime, agendum sit de Hubaldo parrochiano
tuo, qui captus et timore necis inpulsus suae concubinae
iuramento firmauit ipsam in coniugem suscipere,
propriamque matrem de domo cum fratribus expellere,


nichilque eis alimoniae umquam inpendere. Quia uero
quam prius habuerat non est peccatum in coniugem
suscipere, matrimonium sit in Deo firmum et stabile. §. 1.
Porro iuramentum non ob hoc inuenitur fuisse institutum,
ut esset uinculum iniquitatis, uel matricidii, uel fratricidii,
seu cuiuscumque criminis. Nec credo sacramentum ad hoc
debere fieri, ut iniusta iuratio suorum bonorum sit iniuste
iurantibus expoliatio, et accipienti eterna dampnatio.
Periurii namque pena percutitur, et uelut homicida in extremo
examine a iusto iudice degrandinabitur, per quem
sacrosanctum euangelium ad iniustum et illicitum, et Deo
minime amabile, quasi testimonium iustae et humanae petitionis
adducitur. §. 2. Foueat itaque Hubaldus matrem et
fratres, et lugeat, si coactione et timore iuramenti aliquid
defuit matri. Qui uero eum iurare coegerunt quod non debuit,
reatu periurii inpliciti teneantur. Iniuria quippe iniuste
irrogata eius est infamia, qui facit. Nec enim ullo modo ad
obprobrium coactae uoluntatis trahitur quod illicita conditio
necessitatis extorsit.
III. Pars. Gratian. Sed cum his omnibus illicita iuramenta
non seruanda probentur, obponitur, quod Iosue Gabaonitas contra
preceptum Domini non deleuerit, quia seniores Israel cum eis
iuramento pacem firmauerant. Sed notandum est, quod seniores
Israel, etsi scirent a Domino esse inperatum, ut delerent gentes
terrae promissionis, decepti tamen a Gabaonitis eos nesciebant esse
incolas terrae sibi promissae. Venerunt enim (ut historia refert)
attritis calciamentis, et cum aridis panibus, dicentes: Viri pacifici,
uenimus de terra longinqua, calciamenta sunt attrita in pedibus
nostris; panis defecit in sistarciis nostris; audiuimus Dominum
esse uobiscum, et uenimus conponere pacem. Quod uerbum
placuit senioribus Israel, et fecerunt pacem cum eis. Post diem
autem tertium, cum filii Israel appropinquarent Gabaonitis,
occurrerunt eis, quibus iurauerant seniores Israel. Illi autem
uidentes se esse deceptos, uoluerunt delere eos, sed pepercit eis
Iosue propter iuramentum seniorum Israel.
Unde Ambrosius in libro de Offitiis: [III., c. 10.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

879/880
Gehe zu Spalte: