Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXI. Si propterea fides non seruatur, ut ad bonum redeatur, non ideo uiolari dicitur.

Item.
Mulier, si fide coniugali uiolata fidem seruet adultero,
utique mala est; si nec adultero, peior. Porro si eam
flagicii peniteat, et ad castitatem rediens coniugalem pacta
ac placita adulterina rescindat, miror, si eam fidei uiolatricem
uel ipse adulter putabit.
Gratian. Ex his itaque apparet, quod si quisquam, ut diximus,
illicitum iuramentum non seruauerit, ut in aliud malum
perniciosum declinet, tanto grauius delinquit, quanto dampnabilius
accumulantur peccata peccatis. Si autem propterea deseritur,
ut ad bonum redeatur, nichil culpae pro tali periurio contrahitur;
potius deflendum est, si in aliquo illius iuramenti occasione nos
deliquisse contigerit. Unde Augustinus scribit Seuero Mileuitano
Episcopo, consulenti de quodam Hubaldo, qui a consanguineis
cuiusdam pelicis coactus fuerat iurare, se illam ducturum in
coniugem, nec matri suae uel fratribus ulterius necessaria subministraturum.
Rescribit ergo B. Augustinus, ut diximus,
Seuero Mileuitano Episcopo, ita dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

879/880
Gehe zu Spalte: