Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XX. Non est appellanda fides, que ad peccatum faciendum admittitur.

Si ad peccatum admittendum fides adhibetur
mirum, si fides appelletur. Verumtamen, qualiscumque
sit, si et contra ipsam fit, peius est, nisi cum propterea
deseritur, ut ad fidem ueram legitimamque redeatur, id
est ut peccatum emendetur uoluntatis prauitate correcta,
tamquam si quisque, cum hominem solus expoliare non
possit, inueniat socium iniquitatis, et cum eo paciscatur,
ut simul id faciant, spoliumque partiantur, quo facinore
conmisso totum solus auferat. Dolet quidem ille, et seruatam
sibi non esse fidem conqueritur; uerum in ipsa sua querela
cogitare debet, potius in bona uita ipsi humanae societati
fuisse seruandum, ne preda iniqua ex homine
fieret, si sentit, quam inique sibi in peccati societate seruata
non fuerit. Ille quippe utrobique perfidus ac profecto
sceleratior iudicandus est.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

879/880
Gehe zu Spalte: