Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIX. Non obseruentur iuramenta, que fiunt contra diuina mandata.

Item Ysidorus.
Si quis preuentus fuerit, ut diffiniat agere aliquid eorum,
que non placent Deo, penitenciam agat, et quod contra
mandatum Domini statutum est in irritum reuocetur. Item
Ieronimus in libro de natura rerum: §. 1. Tribus siquidem
modis iuramenta contracta soluenda sunt. Primo, cum quis
male iurat. Secundo, cum quis incaute iurat, non putans
hoc esse peccatum. Tertio, si pueri uel puellae in domo
parentum se iuramento constrinxerint, patribus post, quam
audierint, contradicentibus.
II. Pars. Gratian. Ecce, quod iuramenta illicita laudabiliter
soluuntur, dampnabiliter obseruantur. Quod tunc
intelligendum est, quando iuramentum illicitum deseritur, ut ad
bonum redeatur. §. 1. Ceterum si propterea deseritur, ut in aliud


malum transeatur, illicitum sacramentum dampnabiliter seruatur,
sed dampnabilius contempnitur.
Unde Augustinus de bono coniugali: [c. 4.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

879/880
Gehe zu Spalte: