Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVIII. Illicitum iuramentum non est seruandum.

Item. Actio quarta septimae sinodi.
Iohannes apocrisarius orientalium sedium dixit: Significat
sermo patris nostri Sophronii, quod melius sit iurantem
periurare, quam seruare sacramentum in fractione
sacrarum ymaginum. Hoc autem dicimus, quia sacramento
quidam se excusant. Tarasius patriarcha dixit: Quia pater
Sophronius nouerat bonitatem Dei, propterea transgredi
uoluit inpium iuramentum. Item: §. 1. Tarasius patriarcha
dixit: Herodes obseruauit iuramentum, et periit:
Petrus uero negauit cum iuramento, et conuersus fleuit,
et saluatus est. Omne enim peccatum bonus Deus
indulget, si quis ex toto corde peniteat. Sancta sinodus
dixit: Sic docet sancta scriptura. Item Leontius episcopus
Fociae dicit: Scriptum est: "Iuramentum
mendax ne diligatis." Qua de causa iuramentum nostrum
mendax dissoluatur, quasi nullam habens uirtutem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

879/880
Gehe zu Spalte: