C. VIII. Tollerabilius est iuramentum non inplere, quam quod turpe est facere.
Item Ambrosius de offitiis. [lib. III., c. 12.]Unusquisque simplicem sermonem proferat; uas suum
in sanctificatione possideat, nec fratrem circumscriptione
inducat uerborum; nichil promittat inhonestum,
aut, si promiserit, tollerabilius est promissum non facere,
quam facere quod turpe sit. Sepe plerique constringunt
se iurisiurandi sacramento, et cum ipsi cognouerint promittendum
non fuisse, sacramenti tamen contemplatione
faciunt quod spoponderunt, sicut de Herode supra scripsimus,
qui saltatrici premium turpiter promisit, crudeliter
soluit. Turpe est, quod regnum pro saltatione promittitur;
crudele, quod mors Prophetae pro iurisiurandi religione
donatur. Quanto tollerabilius tali fuisset periurium
sacramento? Si tamen periurium dici posset
quod ebrius inter uina iurauerat, quod et iuratus inter
saltantium choros promiserat. Infertur disco Prophetae
caput, et hoc estimatum est fidei esse, quod amicitiae
fuit. Et post pauca de Iepte disserens: §. 1. Miserabilis,
inquit, necessitas, que soluitur patricidio. Melius est non
uouere id, quod sibi is, cui promittitur, nolit exsolui.
Et post paululum: §. 2. Non semper igitur promissa soluenda
sunt omnia. Denique ipse Dominus, sicut scriptura
indicat, frequenter suam mutat sententiam.