Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Non est obseruandum iuramentum, quo malum incaute promittitur.

Item Beda in omelia XLIV. [in natali decollationis
S. Iohannis]
Si aliquid forte nos incautius iurare contigerit,
quod obseruatum peiorem uergat in exitum, libere illud
salubriore consilio mutandum nouerimus, ac magis instante
necessitate peierandum nobis, quam pro uitando
periurio in aliud crimen grauius esse diuertendum.
Denique iurauit Dauid per Deum occidere Nabal uirum
stultum et inpium, atque omnia, que ad eum pertinebant
demoliri. Sed ad primam intercessionem Abigail
feminae prudentis mox remisit minas, reuocauit ensem in
uaginam, neque aliquid culpae se pro tali periurio contraxisse
doluit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

875/876
Gehe zu Spalte: