QUESTIO III.
GRATIANUS.Cum ergo, ut ratione et exemplo monstratum est, episcopus
reus periurii non esset, consueta obedientia ab archidiacono sibi
denegari non debuit, cum etiamsi criminosum illum esse constaret
ante diffinitiuam tamen sententiam, ut supra monstratum est,
nulli suorum clericorum ab eo liceret discedere. Constat ergo
illicitum esse quod archidiaconus iuramento firmauit. Unde
merito queritur, an debeat seruari, uel non?