C. XXI. Simulatio utilis est et in tempore assumenda.
Item Ieronimus. [in epist. ad Galatas, c. 2.]Utilem simulationem et in tempore assumendam,
Ieu regis Israel nos doceat exemplum, qui, cum non
potuisset interficere sacerdotes Baal, nisi finxisset se ydolum
uelle colere, dicens: "Congregate michi omnes
sacerdotes Baal. Achab seruiuit ei in paucis, ego
seruiam sibi in multis." Et Dauid, quando mutauit
faciem suam coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit.
Nec mirum quamuis iustos homines tamen aliqua simulare
pro tempore ob suam et aliorum salutem, cum et ipse
Dominus noster, non habens peccatum, nec carnem peccati,
simulationem peccatricis carnis assumpsit, ut,
condempnans, in carne peccatum, nos in se faceret iusticiam
Dei.
Gratian. Ecce, que mendacia sint uenialia, et que dampnabilia.
§. 1. Sed queritur, quare Augustinus dicat, non esse
mentiendum pro temporali uita alicuius, cum Abraham descendens
in Egiptum rogauerit Saram, ut sororem eius se esse mentiretur,
dicens: "Noui, quod pulcra sis mulier, et quod, cum uiderint
te Egiptii, dicturi sunt, uxor illius est, et interficient me, et te
reseruabunt. Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene
sit michi propter te, et uiuet anima mea ob gratiam tui." Sed
Abraham non mendacium dici, sed uerum taceri uoluit.
Unde idem Augustinus ait in questionum Genesis:
[quest. 26.]