C. XIX. Veterum exemplo mentiri non licet.
Si quis per testamentum uetus uult suum tueri mendacium,quia minus illic quibusdam fortasse nocuerit, dicat
necesse est, rerum alienarum raptum, dicat retributionem
iniuriae, que infirmis illic concessa sunt, sibi nocere
non posse. Que omnia cunctis liquet quanta animaduersione
ueritas insequitur, que nobis iam significationis suae umbra
postposita in uera carne declaratur.