Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XVIII. Non deputantur mendacia, cum ea, que non sunt, ioco dicuntur.

Item Augustinus in libro questionum Genesis c. 45. [quest. 145.]
Quod ait fratribus suis Ioseph: "Nesciebatis, quia
non est in augurio homo, qualis ego?" de hoc augurio
etiam mandauit eis dicendum per hominem, quid sibi
uelit, queri solet. Aut quia non serio, sed ioco dictum
est, ut exitus docuit, non est habendum mendacium? Mendacia
enim a mendacibus serio aguntur, non ioco. Cum
autem que non sunt tamquam ioco dicuntur, non deputantur
mendacia.
Gratian. Sed in ueteri testamento multa permittebantur,
quorum exemplis hodie uti non licet.
Unde Gregorius: [lib. XVIII. Moral., c. 3.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

871/872