C. XIV. Pro temporali uita alicuius perfectus mentiri non debet.
Item Augustinus in quinto Psalmo. [ad uersic.: "Perdesomnes, qui locuntur". ]
Ne quis arbitretur perfectum et spiritualem hominem
pro ista temporali uita, morte cuius sua uel alterius non
occiditur anima, debere mentiri, sed quoniam aliud
est mentiri, aliud uerum occultare; siquidem aliud est
falsum dicere, aliud uerum tacere; ut si quis forte
non uelit ad istam uisibilem mortem hominem prodere,
paratus esse debet uerum occultare, non falsum dicere, ut
neque prodat, neque mentiatur, nec occidat animam
suam pro corpore alterius. §. 1. Duo uero sunt
genera mendaciorum, in quibus non est magna culpa, sed
tamen non sunt sine culpa; cum aut iocamur, aut, proximo
consulendo, mentimur. Illud autem primum
in iocando ideo non est perniciosum, quia non
fallit. Nouit enim ille, cui dicitur, iocandi causa fuisse
dictum. Secundum autem ideo mitius est, quia retinet
nonnullam beniuolentiam. §. 2. Illud uero, quod non
habet duplex cor, nec mendacium quidem dicendum est,
uerbi gratia, tamquam, si cui gladius conmendetur, et promittat
se redditurum, cum ille, qui conmendauit poposcerit;
si forte gladium suum repetat furens, manifestum
est, non esse reddendum, ne uel se occidat, uel
alios, donec ei sanitas restituatur. Hic ideo non habet
duplex cor, quia ille, cui conmendatus est gladius, cum promittebat,
se redditurum poscenti, non cogitabat furentem
posse repetere. §. 3. Manifestum est non esse culpandum
aliquando uerum tacere, falsum autem dicere non
inuenitur concessum sanctis.