Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Quot sint genera mendacii?

Primum est capitale mendacium et longe fugiendum,
quod fit in doctrina religionis, ad quod mendacium
nulla condicione quiuis debet adduci. Secundum, ut
aliquem ledat iniuste, quod tale est, ut nulli prosit,
et obsit alicui. Tertium, quod prodest alteri ita, ut obsit
alteri, quamuis non ad inmundiciam obsit corporalem. Quartum,
sola mentiendi fallendique libidine, quod mirum
mendacium est. Quintum, quod fit placendi cupiditate de
suaui eloquio. His omnibus penitus euitatis atque reiectis,
sequitur sextum genus, quod et nulli obest, et prodest
alicui, uelut si quispiam pecuniam alicuius iniuste
tollendam, sciens ubi sit, nescire se mentiatur. Septimum,
quod et nulli obest, et prodest alicui, uelut si
nolens hominem ad mortem quesitum prodere, mentiatur.
Octauum genus est mendacii, quod et nulli obest, et ad
hoc prodest, ut ab inmunditia corporali aliquem tueatur.
§. 1. Non igitur est mentiendum in doctrina pietatis;


magnum scelus est, primum genus detestabilis mendacii.
Non est mentiendum igitur secundo genere,
quia nulli facienda est iniuria. Non est mentiendum tertio
genere, quia nulli cum alterius iniuria est consulendum.
Non est mentiendum quarto genere, propter mendacii libidinem,
que per se ipsam uiciosa est. Non est mentiendum
quinto genere, quia nec ipsa ueritas placendi causa
hominibus enuncianda est; quanto minus mendacium,
quod per se ipsum, quia mendacium est, utique turpe
est? Non est mentiendum sexto genere, neque enim recte
testimonii ueritas pro cuiusque temporali commodo ac
salute corrumpitur; ad sempiternam uero salutem nullus
ducendus est opitulante mendacio. Neque septimo
genere mentiendum est, non enim cuiusque commoditas
aut salus temporalis perficiendae fidei preferenda
est, nec se quisquam in recte factis nostris tam male
moueri sentiat, ut fiat etiam animo deiectior longeque
a pietate remotior. Nec octauo genere mentiendum est,
quia et in bonis castitas animi pudicitiae corporis prefertur,
et in malis, quod ipsi facimus, eo, quod fieri sinimus,
nobis dampnabilius est. §. 2. In his autem octo generibus
tanto quisque minus peccat, cum mentitur, quanto
magis a primo recedit. Quisquis autem esse aliquod
genus mendacii, quod peccatum non sit, putauerit, decipiet
se ipsum turpiter, cum honestum se deceptorem arbitretur
aliorum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

869/870
Gehe zu Spalte: