C. VII. In his, que ad fidem pertinent, grauius est falli quam alios decipere.
In eodem. [c. 18.]In ipsarum consideratione rerum, que dicuntur, tantum
interest, quia, siue quisque fallatur siue mentiatur,
utcumque falli quam mentiri minus est malum, quantum
pertinet ad hominis uoluntatem; tamen longe tollerabilius
est in his, que a religione seiuncta sunt, mentiri, quam
in his, sine quorum fide uel noticia Deus coli non potest,
falli.
III. Pars. Gratian. Item, quod dicitur: "Perdes omnes,
qui locuntur mendacium," non de omni mendacio intelligendum
est. Sunt enim quedam mendacia, in quibus etsi sit aliqua culpa,
non tamen dampnabilia sunt, immo tamquam non mendacia habenda
sunt. Sunt et alia mendacia, que sunt grauioris culpae, de
quibus intelligitur: "Perdes omnes, qui locuntur mendacium."
§. 1. Ut autem appareat, que mendacia sint uenialia, et que
dampnabilia, distinguendum est, quot sint genera mendacii.
De quibus Augustinus scribit in libro de mendacio:
[c. 14.]