Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Non est mentiri dicere falsum quod putat uerum.

Is autem, qui mentitur, contra id, quod animo sentit,
loquitur uoluntate fallendi. §. 1. Et utique uerba propterea


sunt instituta, non ut per ea se inuicem homines fallant, sed
ut eis quisque in alterius noticiam cogitationes suas proferat.
Verbis ergo uti ad fallaciam, non ad quod sunt
instituta, peccatum est. §. 2. Nec ideo ullum mendacium
putandum est non esse peccatum, quia possumus aliquando
alicui prodesse mentiendo. Possumus enim et furando, si
pauper, cui palam datur, sentit commodum, et diues, cui
clam tollitur, non sentit incommodum, nec ideo tale furtum
quisquam dixerit peccatum non esse. Et infra: [c. 18.]
§. 3. Nemo mentiens iudicandus est qui dicit falsum quod
putat uerum, quia, quantum in ipso est, non fallit ipse,
sed fallitur. Non itaque mendacii, sed aliquando temeritatis
arguendus est qui falsa incautius credit ac pro ueris
habet, pociusque e contrario, quantum in ipso est, ille mentitur,
qui dicit uerum quod putat falsum. Quantum enim
ad animum eius attinet, quia non quod sentit, hoc dicit, non
uerum dicit, quamuis uerum inueniatur esse quod dicit.
Nec ullo modo liber est a mendacio qui ore nesciens uerum
loquitur, sciens autem uoluntate mentitur. Non consideratis
itaque rebus ipsis, de quibus aliquid dicitur, sed sola
intentione dicentis, melior est qui nesciens falsum dicit,
quoniam id uerum putat, quam qui mentiendi animum sciens
gerit, nesciens uerum esse quod dicit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

867/868
Gehe zu Spalte: