Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Quos debeat habere comites iusiurandum.

Item Ieronimus super Iheremiam, libro II.
Animaduertendum est, quod iusiurandum hos habeat
comites, ueritatem, iudicium atque iusticiam. Si ista defuerint,
nequaquam iuramentum erit, sed periurium.
Gratian. Item, qui falsum iurat mentitur. Mentiendo autem
iurare nichil est aliud quam peierare. §. 1. Cum ergo omnes,
qui locuntur mendacium, perdendi sint, iuxta illud Psalmistae:
"Perdes omnes, qui locuntur mendacium," multo magis dampnabiles
sunt, qui deierare mentiendo conuincuntur, quia nomen
Dei sui in uanum assumunt. §. 2. Sed aliud est falsum iurare,
aliud iurare in dolo. Non enim omnis, qui aliter facturus est
quam promittit, in dolo iurat. Licet enim Apostolus aliter
facturus esset quam Corinthiis promitteret in prima epistola,
cum ait: "Veniam ad uos," non tamen in dolo iurauit, aut
mendaciter promisit. Ille enim in dolo iurat, aut mendaciter
promittit, in cuius mente est, non sic se esse facturum, ut
promittit; ille autem, qui promittit falsum quod putat uerum, nec
iurat, in dolo nec mendaciter promittit.
Unde Augustinus de uerbis Apostoli, sermone XXVIII.:
[al. XXX.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

867/868
Gehe zu Spalte: