Neue ausführliche Suche
Schnellsuche:
C. I. Peierat qui aliter facturus est quam promittit.
C. II. Quos debeat habere comites iusiurandum.
C. III. De eo, qui iurat falsum quod putat uerum.
C. IV. Non est mentiri dicere falsum quod putat uerum.
C. V. Non mentitur qui animum fallendi non habet.
C. VI. Falli in his, que ad fidem non pertinent, aut paruum, aut nullum peccatum est.
C. VII. In his, que ad fidem pertinent, grauius est falli quam alios decipere.
C. VIII. Quot sint genera mendacii?
C. IX. Non licet alicui humilitatis causa mentiri.
C. X. De eodem.
C. XI. Non licet mentiri, ut arrogantia uitetur.
C. XII. Non omne mendacium eque peccatum est.
C. XIII. Non est aliquo modo decipiendus quilibet.
C. XIV. Pro temporali uita alicuius perfectus mentiri non debet.
C. XV. Nostro peccato alterius saluti consulere non debemus.
C. XVI. De eodem.
C. XVII. De eodem.
C. XVIII. Non deputantur mendacia, cum ea, que non sunt, ioco dicuntur.
C. XIX. Veterum exemplo mentiri non licet.
C. XX. Obstetrices de pietate remuneratae de mendacio sunt punitae.
C. XXI. Simulatio utilis est et in tempore assumenda.
C. XXII. Quomodo Abraham excusetur de mendacio, qui Saram sororem suam esse dixit.