Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVII. Fidelium consortio careat qui penitenciam periurii agere noluerit.

Predicandum est etiam, ut periurium fideles caueant, et
ab hoc summopere abstineant, scientes hoc grande scelus
esse, et in lege, et in Prophetis, et in euangelio prohibitum.
Audiuimus autem, quosdam paruipendere hoc
scelus, et leuem quodammodo periuris penitenciae modum
inponere; qui etiam nosse debent, talem de periurio
penitenciam inponi debere, qualem et de adulterio,
de fornicatione, et de homicidio sponte conmisso, et
de ceteris criminalibus uiciis. §. 1. Si quis uero perpetrato
periurio aut quolibet criminali peccato, timens penitenciam
longam, ad confessionem uenire noluerit, ab ecclesia
repellendus est, siue a communione et consortio fidelium,
ut nullus cum eo comedat, neque bibat, neque in
sua domo eum recipiat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

865/866
Gehe zu Spalte: