Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XVI. Licet uti fide eius, qui, ut eam seruet, per demonia iurat.

Mouet te, utrum eius fide utendum sit, qui, ut eam
seruet, per demonia iurauerit. Ubi te uolo prius considerare,
utrum si quispiam per Deos falsos iurauerit se fidem seruaturum,
et eam non seruauerit, non tibi uidetur bis
peccasse? Si enim tali iuratione promissam seruaret.
fidem ideo tantum peccasse iudicaretur, quia per Deos
falsos iurauerit. Illud autem nemo reprehenderet,
quia fidem seruauit. Nunc uero, quia et iurauit
per quos non debuit, et contra pollicitam fecit fidem
quod non debuit, bis utique peccauit, ac per hoc qui utitur
fide illius, quem constat iurasse per falsos Deos, et utitur
non ad malum, sed ad licitum et bonum, non peccato
illius se sociat, quo per demonia iurauit, sed bono
pacto eius, quo fidem seruauit. Neque hic eam fidem
dico seruari, qua fideles uocantur qui baptizantur in Christo.
Illa enim longe alia est longeque discreta a fide
humanorum placitorum atque pactorum. Verumtamen sine
ulla dubitatione minus malum est per Deos falsos iurare
ueraciter, quam per Deum uerum fallaciter. Quanto enim
per quod iuratur magis sanctum est, tanto magis penale est
periurium. §. 1. Alia questio est, utrum non peccet
qui per falsos Deos sibi iurari facit? quia ille, qui ei
iurat, iurat per falsos Deos, quos colit. Cui questioni
possunt illa testimonia suffragari, que ipse conmemorasti de
Laban et Abimelech, si tamen Abimelech per Deos suos
iurauit, sicut Laban per Deum Sabaoth.
Gratian. Sic etiam cum in libro Machabeorum Romani
legantur pacem firmasse cum Iudeis, intelligendi sunt iurasse
per falsos Deos, sicut et Iudei iurauerunt per Deum uerum.
Sic etiam de iuramento, quod fit per creaturas, intelligendum
est, quod ipsum quidem iurare per creaturas, malum est, quia a
Deo prohibitum est; sed seruare quod iuratur, bonum est, ut
euitetur peccatum mendacii et dolositatis. §. 1. Sed obicitur,
quod Ioseph, uir sanctus, per creaturas iurauit, dum dixit fratribus
suis: "Per salutem Pharaonis, non exibitis hinc." §. 2.
Sed sciendum est, quod sancti non tam per creaturas, quam per


auctorem creaturarum iurabant, nec in creaturis aliud quam
creatorem ipsarum uenerabantur, sicut Ioseph, qui per Pharaonem
iurando hoc in eo ueneratus est, quod Dei iudicio positus erat in
infimis. Unde Apostolus ait: "Omnis potestas a Domino
Deo est." Item Christus Pilato: "Non haberes in me potestatem,
nisi esset tibi datum desuper." Deus autem per creaturas
iurare prohibuit, ne uel more gentilium aliquod numen deitatis
creaturis inesse crederetur, uel ne creaturas contemptibiles iudicando
per eas promissa pro nichilo duceremus. §. 3. Sed queritur,
quid grauius sit, an per creaturas, an per creatorem iurare
fallaciter? Dupliciter enim reus est qui per creaturas iurat mendaciter,
quia et contra prohibitionem iurat per quod sibi iurare
non licet, (a quo peccato est inmunis, qui non nisi per creatorem
iurat,) et proximum dolo capit, quod facit etiam per creatorem
mendaciter iurans. Sed si periurium tanto magis penale est,
quanto sanctius illud, per quod iuratur, apparet, quod, etsi
per creaturas mendaciter iurans dupliciter peccet, grauiori tamen
se subicit penae qui per creatorem iurat mendaciter.
V. Pars. §. 4. Periurii autem pena grauissima est, quam
si quis timens ad confessionem uenire noluerit, a fidelium consortio
est abiciendus.
Unde Euticianus Papa:

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

865/866