Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XIV. Iuratio non est peccatum.

Item Augustinus de uerbis Apostoli, sermone 28. [al. 30.]
Si peccatum esset iuratio, nec in ueteri lege diceretur:
"Non periurabis; reddes Domino iuramenta
tua." Non enim peccatum preciperetur nobis. Item:
§. 1. Non uobis dicimus, nos non iurare. Si enim hoc dicimus,
mentimur. Quantum ad me pertinet, non iuro,
sed quantum michi uidetur, magna necessitate conpulsus,
cum uideo, nisi faciam, michi non credi, et ei, qui michi
non credit, non expedire, quod non credit. Hac perpensa
ratione et consideratione librata cum magno timore dico:
"Coram Deo," aut, "testis est michi Deus," aut, "scit
Christus, quod sic est in meo animo," et uideo, quod
plus est, id est quod amplius est quam est est, non
non. Sed hoc quod est amplius a malo est, non iurantis,
sed non credentis.
III. Pars. Gratian. Ex premissis colligitur, quod iurare
non est peccatum; non tamen tamquam bonum est appetendum,
ne consuetudine iurandi labamur in periurium. Sed cum dicatur
procedere a malo non credentis, uidetur, quod, etsi iurare peccatum
non sit, iuramentum tamen recipere malum sit. Sed
nomine mali non malicia, sed pena peccati intelligitur. Ex penali
enim infirmitate incredulitas illa processit, qua ad iurandum


conpellimur. Ipsum autem iurare sicut peccatum non est, ita
iuramentum ab aliquo recipere malum non est.
Unde Augustinus scribit ad Publicolam:
[epist. CLIV.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

863/864