Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Clericus deponatur, laicus anathematizetur, per capillum uel caput Dei iurans.

Item Pius Papa.
Si quis per capillum Dei uel caput iurauerit, uel alio
modo blasphemia contra Deum usus fuerit, si ex ecclesiastico
ordine est, deponatur; si laicus, anathematizetur.
Et si quis per creaturas iurauerit, acerrime castigetur,
et iuxta id, quod sinodus diiudicauerit, peniteat. §. 1. Si
quis autem talem hominem non manifestauerit, non est
dubium, quin diuina condempnatione coherceatur. §. 2.
Et si episcopus ista emendare neglexerit, acerrime
corripiatur.
II. Pars. Gratian. Queritur, quis magis teneatur, an ille,
qui per Deum, an ille, qui super sacra euangelia iurat? Huic
questioni Iohannes Crisostomus respondet, dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

863/864
Gehe zu Spalte: