Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Nec tamquam bonum appetendum, nec tamquam malum iuramentum est uitandum.

Idem de sermone Domini. [lib. I. c. 30.]
Ita ergo intelligitur precepisse Dominum, ne iuraretur,
ne quisquam sicut bonum appetat iusiurandum, et
assiduitate iurandi ad periurium per consuetudinem delabatur.
Quapropter qui intelligit non in bonis, sed in necessariis
iurationem habendam, refrenat se quantum potest,
ut non ea utatur, nisi necessitas cogat, uidelicet, cum uidet
pigros esse homines ad credendum quod eis utile est credere,
nisi iuratione firmetur. Ad hoc utique pertinet
quod sic dicitur: "Sit autem sermo uester: Est est, non
non." Hoc bonum est et appetendum, "quod autem amplius
est a malo est;" id est: si iurare cogeris, scias de necessitate
uenire infirmitatis eorum, quibus aliquid suades, que
infirmitas utique malum est, unde nos cottidie liberari deprecamur,
cum dicimus: "Libera nos a malo." Itaque non
dixit, quod autem amplius est malum est. Tu enim non
malum facis, qui bene uteris iuratione.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

861/862
Gehe zu Spalte: