Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. In necessariis uerum iurare non est peccatum.

Idem. [sermone XXX. de uerbis Apostoli]
Ut noueritis, uerum iurare non esse peccatum, inuenimus
etiam apostolum Paulum iurasse: "Cottidie
morior ego, per uestram gloriam, fratres, quam habeo in
Christo Iesu Domino nostro." Per uestram gloriam iuratio
est; non enim sic ait, per uestram gloriam morior, quasi
uestra gloria me facit mori, quomodo, si diceretur per
uenenum, per gladium, per bestiam, per inimicum mortuus
est, intelligeretur faciente inimico, faciente gladio, faciente
ueneno mortuus est.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

861/862
Gehe zu Spalte: