Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Iuratio non est prohibenda, nec tamquam bonum appetenda.

Item Augustinus super epistolam ad Galathas.
[cap. 1. in fine]
Non est contra preceptum Domini iuratio, que a malo,
non iurantis est, sed increduli a quo iurare cogitur.
Nam hinc intelligitur, ita Dominum prohibuisse a iureiurando,
ut, quantum in ipso est, quisque non iuret;
quod multi faciunt, in ore habentes iurationem tamquam
magnum atque suaue aliquid. Nam utique Apostolus
nouit preceptum Domini, et tamen iurauit. Non enim
audiendi sunt qui has iurationes esse non putant. Quid
enim facient de illa: "Cottidie morior, per gloriam
uestram, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro":
quam greca exemplaria manifestissimam iurationem
esse ostendunt. Prohibemur ergo iurare cupiditate
aut dilectione iurandi. Quamuis enim iuramentum amplius
sit, quam est est, non non, et ideo a malo sit, non
tamen a malo tuo, sed infirmitatis aut incredulitatis eorum,
qui non aliter mouentur ad fidem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

861/862
Gehe zu Spalte: