Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod iuramentum prestandum non sit, auctoritate
scripturae canonicae probatur. Ait enim Christus in euangelio
apostolis: "Sit sermo uester: Est est, non non; quod autem
amplius est a malo est." Item Iacobus in epistola: "Ante
omnia, fratres mei, nolite iurare omnino." Utraque auctoritate
iuramentum prohibemur prestare. Sed aliud est ad iurandum
sponte accedere, aliud uel ad asserendam innocentiam
suam, uel ad federa pacis confirmanda, uel ad persuadendum
auditoribus, quando pigri sunt credere quod eis utile est, iuramentum
offerre. Primum prohibetur, secundum conceditur. Non
enim iurare omnino peccatum est.
Unde in Tolletano Concilio VIII. [c. 2.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >