Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Presbiter uel diaconus ab episcopo depositus inperatorem non adeat.

Item ex Concilio Antioceno. [c. 12.]
Si quis a proprio episcopo depositus presbiter uel
diaconus, aut etiam si a sinodo quilibet episcopus fuerit
exauctoratus, molestiam inperialibus auribus inferre non
presumat, sed ad maiorum episcoporum sinodum sese
conuertat, et que se putat habere iusta in eorum concilio
alleget, atque ab his de se expectet que fuerit deprompta
sentencia. Quod si deficiens pusillanimitate hoc noluerit
facere, sed inportunus fuerit inperatori, huiusmodi nullam
ueniam habere, neque locum ullius assertionis suae, nec
spem recipiendi gradus habeat in futurum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

859/860
Gehe zu Spalte: