Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Corripiantur clerici, qui in unguentis et claris uestibus et fulgidis lasciuiunt.

Omnis iactantia et ornatura corporalis aliena est a
sacrato ordine. Eos ergo episcopos uel clericos, qui se
fulgidis et claris uestibus ornant, emendari oportet. Quod
si in hoc permanserint, epithimio contradantur. Similiter
et eos, qui unguentis unguntur. §. 1. Quoniam uero
radice amaritudinis exorta contaminatio facta est in ecclesia
catholica, Christianos calumpniantium hereticorum,
hii, qui hanc receperunt, non solum imaginarias scripturas
abhominati sunt, sed et omnem reuerentiam
repulerunt, eos, qui religiose ac pie uiuunt, offendentes, ac


per hoc conpletur in eis quod scriptum est: "Abhominatio
est peccatoris Dei cultus," igitur si inuenti fuerint deridentes
eos, qui uilibus et religiosis uestimentis amicti
sunt, per epithimium corrigantur. §. 2. Priscis enim
temporibus omnis sacratus uir cum mediocri ac uili ueste
conuersabatur. Omne quippe, quod non propter necessitatem
suam, sed propter uenustatem accipitur, elationis habet
calumpniam, quemadmodum magnus ait Basilius. Sed
neque ex sericis texturis uestem quis uariatam induebat,
neque apponebant uariorum colorum ornamenta in summitate
uestimentorum. Audierant enim, quia "qui
mollibus uestiuntur in domibus regum sunt."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

857/858
Gehe zu Spalte: