Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Secularium negociorum procurationem clerici non suscipiant.

Item ex epistola Cipriani ad Presbiteros, et Diacones, et
plebem Furnensem. [lib. I. epist. 9.]
Ciprianus presbiteris, et diaconibus, plebi Furnensi
consistentibus salutem. Iampridem concilio
episcoporum statutum est, ne quis de clericis et Dei ministris
tutorem et curatorem testamento suo nominauerit,
quando singuli diuino sacerdotio honorati et in clericorum
ministerio constituti non nisi altari et sacrificiis deseruire,
et precibus atque orationibus uacare debeant.
Scriptum est enim: "Nemo militans Deo inplicat se
negociis secularibus, ut possit placere ei, cui se probauit."
§. 1. Quod episcopi et antecessores nostri religiose
considerantes et salubriter prouidentes censuerunt,
ne quis excedens ad tutelam uel curam clericum nominaret;
ac si quis hoc fecisset, non offerretur pro eo, nec
sacrificium pro dormitione eius celebraretur. Neque enim
ante altare Dei merentur nominari in sacerdotum
prece qui ab altari sacerdotes et ministros uolunt auocare.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

855/856
Gehe zu Spalte: