Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Qui annexi sunt clero secularium possessionum procuratores non fiant.

Credo placere suggestionem meam sanctitati uestrae,
et displicere uobis, ut qui seruiunt Deo, et annexi sunt
clero, accedant ad actiones, seu amministrationes uel
ad procurationes domorum. Gratus episcopus dixit:
Apostolorum statuta sunt, que dicunt: "Nemo militans
Deo inplicat se negociis secularibus." Proinde aut clerici
sint sine actionibus domorum, aut actores sine offitio clericorum.
Uniuersi dixerunt: "Hoc obseruemus."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

855/856
Gehe zu Spalte: