[PALEA. C. I.
Peruenit in sanctam sinodum, quia de eis, qui in cleroconnumerantur, quidam propter turpis lucri gratiam alienarum
possessionum conductiones et seculares causas suscipiunt,
et se ipsos quidem a ministeriis sanctis per desidiam
separant, ad domos autem secularium concurrunt, et substantiarum
eorum gubernationes auariciae causa suscipiunt.
Decreuit igitur sancta et magna sinodus, neminem deinceps
eorum, hoc est non episcopum, siue clericum, aut monachum,
conducere possessiones, aut misceri secularibus procurationibus,
nisi forte qui legibus ad minorum etatem tutelas
siue procurationes inexcusabiles attrahantur, aut cui ipsius
ciuitatis episcopus ecclesiasticarum rerum conmiserit gubernacula,
uel orphanorum, aut uiduarum, que indefensae sunt,
aut earum personarum, que maxime ecclesiastico indigent
amminiculo propter timorem Dei. Si quis uero transgressus
fuerit hec statuta, correctioni ecclesiasticae subiaceat. ]