Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Nichil commune habeat cum priori qui ab una in aliam transfertur.

II. Pars. Si quis iam translatus est ab una ecclesia


in aliam, nichil habeat commune cum priori siue
sub ecclesia constitutis martiribus, siue in ptochiis,
uel xenodochiis, aut eorum negociis. Eos uero, qui ausi
fuerint post ordinationem huius magnae et uniuersalis sinodi
agere que prohibita sunt statuit sancta sinodus cadere de
proprio gradu.
Gratian. Sed aliud est transferri, atque aliud propria
temeritate transire. Illud apostolica auctoritate fieri licet, hoc
uero omnibus modis prohibetur.
III. Pars. §. 1. Sicut autem duabus ecclesiis unus preponi
non debet, ita nec una ecclesia inter plures diuidi ualet.
Unde in Remensi Concilio legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

853/854
Gehe zu Spalte: