Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Ad aliam ecclesiam clerico transire non licet, si propriis ministris sua fuerit destituta.

Item ex Concilio Spalensi. [II. c. 3.]
Placuit, ut si quis clericus ministris ecclesiae propriae
destitutis ad aliam transitum fecerit, conpellente, ad
quem confugerit, sacerdote, ad ecclesiam, quam prius
incoluerat, reuertatur. Qui uero eum susceperit, nec statim
sine ullo nisu exceptionis ad propriam ecclesiam remittendum
elegerit, quamdiu eum restituat, communione se
priuatum cognoscat. Desertorem autem clericum cingulo
honoris atque ordinis sui exutum aliquo tempore monasterio
religari conuenit, sicque postea in ministerio
ecclesiastici ordinis reuocari. Nam non poterit in talibus
propagationis aboleri licentia, nisi fuerit in eis per
correctionem disciplinae subsecuta correctio.
Gratian. Obicitur autem illud Calcedonensis Concilii:
[c. 10.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

853/854
Gehe zu Spalte: