Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Sine dimissoriis litteris in aliena ecclesia clericus non ordinetur.

Quoniam diuersarum ecclesiarum clerici suas, in quibus
ordinati sunt, ecclesias relinquentes, ad alios concurrunt
episcopos, et ignorante proprio episcopo in alienis constituuntur
ecclesiis, ubi contingit eos sine sui examinatione
permanere, precipimus amodo, ut nullus omnino clericorum,
in quocumque gradu sit, licentiam habeat sine dimissoriis
litteris sui episcopi in altera constitui ecclesia. Qui uero
hoc amodo non obseruauerit, ad obprobrium eius, qui
ordinauerit eum, deponatur tam ipse, quam qui eum sine
ratione suscepit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

853/854
Gehe zu Spalte: