Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Unus episcopus duabus preficitur ecclesiis.

Relatio cleri simul et populi Terracinae degentis
nos ualde letificat, ob hoc, quod de tua fraternitate bona
testatur. Et quia defuncto pontifice suo Petro sibi cardinalem
postulant te constitui sacerdotem, eorum desideria
necessario conplenda preuidimus. §. 1. Tota igitur
mentis intentione ita lucrum animarum Domino nostro
facere festinato, ut digna te merces ante eius conspectum in
die retributionis inueniat. Quicquid uero de predictae rebus
ecclesiae uel eius patrimonio, seu cleri ordinatione promotioneue,
et omnibus generaliter ad eam pertinentibus
sollerter atque canonice ordinare facereque prouideris,
liberam habebis, quippe ut sacerdos proprius, modis omnibus
facultatem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

853/854
Gehe zu Spalte: