Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. In duabus ecclesiis clericus conscribi non debet.

Clericus ab instanti tempore non connumeretur in duabus
ecclesiis. Negotiacionis enim est hoc et turpis lucri
commodum, et ab ecclesiastica consuetudine penitus
alienum. Audiuimus enim ex ipsa dominica uoce, quod
nemo potest duobus dominis seruire. Aut enim unum
odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum
contempnet. Unusquisque enim secundum apostolicam
uocem in quo uocatus est, in hoc debet manere, et
in una locari ecclesia. Que enim per turpe lucrum in ecclesiasticis
rebus efficiuntur aliena consistunt a Deo; ad uitae
uero huius necessitatem studia diuersa sunt. Ex eis ergo,
qui uoluerit, acquirat corpori opportuna. Ait enim Apostolus:
"Ad ea, que michi opus erant, et his qui mecum
sunt, ministrauerunt manus istae." Et hec quidem in hac
seruanda urbe. Ceterum in uillis, que foris sunt,
propter inopiam hominum indulgeatur.
Gratian. Sed duae ecclesiae intelliguntur ecclesiae duarum
ciuitatum, in quibus nullus debet conscribi.


Unde in Calcedonensi Concilio [c. 10.] statutum est:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

851/852
Gehe zu Spalte: